QUADRATUS Pileus

QUADRATUS Pileus
QUADRATUS Pileus
Doctorum plerisque insigne est. Non enim Italis modo ea figura iam olim probata est, teste Pancirollô Var. Lect. Iur. l. 1. c. 23. quam tamen suô tempore in desuetudinem abiisse ait: sed etiam Sinae, ut scribit Nicol. Trigaultius, Expedit. Sinicae c. 8. eam formam in Pileis Literatorum amplexi sunt. coeteris non nisi rotundorum Pileorum usu concessô. Vide Kircherum, Chinâ Illustr. ubi vestitum P. Riccii describens, ait habitum hunc omnibus eruditis, omnibusque magni Occidentis Doctoribus proprium fuisse et peculiarem, ante Tartarorum irruptionem. Iconem Pilei Solerius exhibet de Pil. sect. 10. Ratio ritûs, quia forma quadrata immobilitatis ac stabilitatis sybolum est, Gregor. Hom. 21 in Ezech. At doctoris, qui vere id nomen impleat, doctrina facile mobilis non est; tum omni doctrina venitô circumferri, in vitio ponat Apostolus, Ephes. c. 4. v. 14. Idque forte expressum voluit, qui Mercurium, disciplinarum caelestium, iuxta Manilium, Astronom. l. 1. ac etiam Eloquentiae et Veritatis Praesidem, cubicum et quadratum effinxit, ut ex Leonide refertur, l. 1. Anthol. Epigramm. ad Deos agrestes, Solerius locô cit. Etiam Pileus Clericalis passim quadratâ formâ visitur, quam ad Christianos derivatam esse, a Regibus Persarum, Armeniorum et Medorum, affirmat Pancirollus Var. lect. Iuris l. 1. c. 2. Persas quoque et Lydos Dynastas plieô quadratô usos, ait Caracciolus ad reg. theatin. part. 2. c. 2. §. Pileus, adductô Dionys. Halicarnasseô, l. 3. ubi tamen hic de veste quadrata, non in specie de capitis tegmine, loquitur. Interim formam quadratam, in pileo Clericali perantiquam esse, ex effigie Tertulliani, picturâ antiquâ Romae et auctoritate Pierii, l. 40. c. de Pileo, probare conatur aliquoties laudatus Solerius, sect. 14. Vide quoque infra Tinca. it. Zygaena. Quod vero modo de vestibus quadratis ex Dionysio dictum, paulo accuratius excutiendum. Sunt qui omne Pallium, imo vestimenta omnia aperta, quadrata sive quadrangula fuisse contendant; eo quod Athenaeus tradat, Romanos in Asia; ut Mithridatis effugerent iram, depositis Togis, quadrata vestimenta sumpsisse: quod idem de Antonio Appian. Civil. l. 5. refert. Sed si omnia vestimenta aperta quadrata suêre, cur quaedam peculiariter a Scriptoribus, quod hâc formâ essent, notantur? Vetulaapud Petronium quadratô palliô incincta legitur: Festu ricam quadratum Pallium femineum fuisse scribit: Isidorus Sagum Gallicum quadratum vocat: Tertullianus, vetus Carthaginensium pallium, quod ipsius aetate tantum ab Aesculapii Sacerdotibus gestabatur, fuisse quadrangulum refert. Non ergo omne Sagum, omne Pallium tale. Itaque in re hac admodum difficili, conicit Ferrarius, Pallium quadratum non fuisse Graecorum, sed Asiaticorum et reliquarum gentium ad Orientem colentium, ideoque Romanos, qui in Asia negotiabantur, ut saevitiam effugerent Mithridatis, positis Togis, quadrata vestimenta gentis illius propria sumpsisse: Antonium quoque, ut Cleopatrae gratisicaretur, stolam in Aegypto quadrangulam induisse; Id autem Pallium tantum posteriorem corporispartem operuisse, vereque suisse quadrangulum, cuius anguli superiores fibulâ cervicibus adstringerentur, duo ad latera, et intra caderent. Obstat tamen, quod Appianus Pallium illud seu stolam Antonii τετράγωνον Graecanicam vocat, eôdemque habitu Atheins versatum cum Octavia, quem Alexandriae cum Cleopatra habuerat, scribit. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiaria, Parte 2. l. 4. c. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Square academic cap — Mortarboard redirects here. For the honor society, see Mortar Board. Graduation portrait of Linus Pauling wearing a mortarboard, 1922 The square academic cap, graduate cap, or mortarboard[1] (because of its similarity in …   Wikipedia

  • Birrete — Saltar a navegación, búsqueda Para la insignia germánica , véase Birrete germánico. Retrato de graduación de Linus Pauling, 1922, El birrete es un gorro con forma prismática rematado con una borla, usado en actos ceremoniales …   Wikipedia Español

  • Rom [3] — Rom (Antiq.). Die Römer waren ein aus Latinern, Sabinern u. Etruskern gemischtes Volk (Populus roman us Quiritium); den politischen Charakter betreffend, so gab sich in den Latinern die Partei des Fortschritts zu erkennen, während die Sabiner die …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Квадратная академическая шапочка — Выпускной портрет Лайнуса Полинга в квадратной академической шапочке, 1922 Квадратная академическая шапочка (англ.  …   Википедия

  • DOCTOR — I. DOCTOR Noster, rit. inter Iudaeosrecens, in Germania, ortus, ex imitatione Christianorum, ob rationem, quod illo tempore multi essent operam navantes administrationi libellorum repudii et Sponsalitiorum, etiamsi non recte scirent illorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”